라틴어 문장 검색

namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam magis, quod Lucanos et Apulos - nam utraque eo anno societas coepta est - in fidem populi Romani venisse allatum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 380:1)
ceterarum rerum inrita fuit deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:3)
sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 27:1)
quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 153:1)
pacem inritam facitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 158:2)
signa inde ferre iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 194:1)
non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere incruentus devicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 252:2)
visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud vana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 340:1)
nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 658:2)
et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 184:2)
habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 209:3)
postquam ipsa virtus pervicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem vertantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 329:1)
Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 408:1)
et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino vanum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 459:2)
multa de universo genere belli, multa de praesenti hostium apparatu, vana magis specie quam efficaci ad , disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 572:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION