라틴어 문장 검색

Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni;
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:4)
nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes illa et habitatio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:4)
"Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:11)
"Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:88)
tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:1)
"Decede itaque de istis aedibus protinus, et quod a me retenta custoditaque non fueris, optimi consule."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:18)
"Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:33)
"Meis itaque consiliis auscultantes vitam puellae, sed quam meretur, largi- mini."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:6)
"Decem mihi itaque legate comites, quis contentus proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:10)
Rursum itaque me refertum sarcinis planis gladiis minantes perveniunt ad quandam nobilem civitatem.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:5)
"Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:8)
immissis itaque lictoribus ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:9)
Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam fortunam expertus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:6)
Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:1)
"Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION