라틴어 문장 검색

Iam silvae steriles et putres robore trunci Assaraci pressere domos, et templa deorum Iam lassa radice tenent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:13)
Ita abeunt templo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권37)
Tum vultu semper celante timorem, Intrepidus superum sedes et templa vetusti Numinis, antiquas Macetum testantia vires, Circuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:6)
Ipse locus templi, quod vix corruptior aetas Exstruat, instar erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:3)
O mihi curarum pretium non vile mearum, Flacce, Antenorei spes et alumne laris, Pierios differ cantusque chorosque sororum;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI1)
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV4)
Cinctum togatis post et ante Saufeium, Quanta reduci Regulus solet turba, Ad alta tonsum templa cum reum misit, Materne, cernis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXIV1)
Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V4)
Hinc si recessit, porticum terit templi An spatia carpit lentus Argonautarum?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX8)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Cingunt serenum lactei focum vernae Et larga festos lucet ad lares silva.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII9)
Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae Pallados et templi limina, Cosme, novi Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque Stat coma et in pectus sordida barba cadit, Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati, Cui dat latratos obvia turba cibos, Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIII1)
Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram, Sic laudant Catuli vilia templa senes;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X3)
Nam si falciferi defendere templa Tonantis Sollicitisque velim vendere verba reis, Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas Et fiet vario sordidus aere sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI3)
Callidus effracta nummos fur auferet arca, Prosternet patrios impia flamma lares:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION