라틴어 문장 검색

quem ideo in silvis dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte vitiorum virtus et integritas latet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13619)
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occulto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 19)
quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi vis est animaeque potestas, corporibus quia de parvis paucisque creatast, sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:4)
Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae semper inaspectum diraque in sede latentem Oedipoden exisse ferunt vultuque sereno canitiem nigram squalore et sordida fusis ora comis laxasse manu sociumque benignos adfatus et abacta prius solacia passum, quin hausisse dapes insiccatumque cruorem deiecisse genis, cunctos auditque refertque, qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem Antigonen maestis solitus pulsare querellis, causa latet, non hunc Tyrii fors prospera belli, tantum bella iuvant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권117)

SEARCH

MENU NAVIGATION