라틴어 문장 검색

Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:1)
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:4)
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:1)
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est ad laudationem aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:1)
Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:4)
ferunt enim aures hominum cum illa, quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt in virtute, laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:5)
Et quoniam singularum virtutum sunt certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti laus propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eius modi aliquo officio is, qui laudabitur, fecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 345:1)
quae vero etiam cum labore ac periculo ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum, quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:2)
simul est illud ante oculos, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite atque aspere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 349:2)
Atque his locis et laudandi et vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 349:3)
Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines , tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:1)
Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 35:2)
Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 53:6)
cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 68:2)
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION