라틴어 문장 검색

Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q.
(카이사르, 내란기, 3권 106:1)
Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 106:2)
In his erant legionibus hominum milia tria CC;
(카이사르, 내란기, 3권 106:3)
Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:6)
Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat.
(카이사르, 내란기, 3권 107:1)
Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur;
(카이사르, 내란기, 3권 111:4)
quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 112:6)
Eis autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
(카이사르, 내란기, 3권 112:7)
Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent.
(카이사르, 내란기, 3권 112:9)
Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 7장2)
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장1)
Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장4)
Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장2)
eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장3)
Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 21장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION