라틴어 문장 검색

Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:4)
quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:3)
si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:4)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro conligavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:5)
sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:3)
Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:5)
Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:7)
itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:5)
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
quis, cum decubuisset, ferrum recipere iussus collum contraxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:9)
his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:2)
huiusne vitae propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Aeetam, de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 39:1)
idne est, quo traducti luctum levemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:4)
Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut consolatione illa, qua solemus uti, cum levare dolorem maerentium volumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION