라틴어 문장 검색

Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos quidam ipsius putant esse, legere curavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 12:1)
Solebat Licinius libertus eius inchoanti opera patrono magnas pecunias conferre:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:1)
geminatamque accepit summam dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:4)
Nam forte cum ille servum suum hydropicum iacentem in area vidisset increpuissetque, quid in sole faceret, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:2)
Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:2)
Quid enim agit ipse servus non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat voluptatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:2)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Libertum docti Lucensis quaere Secundum Limina post Pacis Palladiumque forum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II4)
' 'Servos ibi perdidit omnes Et pecus et fructus, non amat inde locum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV4)
Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum, Contra libertum Caesaris ire times.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII3)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)
Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI2)
' Quidquid libertus, Candide, non poterit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI13)
Libertus Melioris ille notus, Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni, Hoc sub marmore Glaucias humatus Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION