라틴어 문장 검색

Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장20)
Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장23)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장2)
nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장4)
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장5)
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장9)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장17)
Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장19)
Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장23)
Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장26)
Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장28)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장29)
Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION