라틴어 문장 검색

Anceps hic et lubricus locus est, etiam cum illi necessitas lenocinatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:1)
Nam utcumque in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate solacium est;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 2:1)
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 3:1)
Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc verecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac servat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 4:2)
Aciliano vero ipsi plurimum vigoris industriae, quamquam in maxima verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:1)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Num corrupi te, qui tibi si mihi accederes brevis epistulae necessitatem, si dissentires longissimae imposui?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 25:3)
Nam pater ei Erucius Clarus, vir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis exercitatus, quas summa fide pari constantia nec verecundia minore defendit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:1)
sed meae verecundiae sufficit unus aut alter, ac potius unus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 3:2)
Collegae optimi meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere temptarunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:1)
Neque enim ita defendebantur, ut negarent, sed ut necessitati veniam precarentur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 14:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter - non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:1)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas valet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION