라틴어 문장 검색

1. Quoniam permultis ac diversis ydiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non aliter intelligantur verbis quam sine verbis, de ydiomate illo venari nos decet quo vir sine matre, vir sine lacte, qui nec pupillarem etatem nec vidit adultam, creditur usus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 33:1)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
Hoc munere publico mirum in modum perfunctus est, quamvis, quippe qui admodum juvenis, ideoque rerum imperitus a nonnullis putabatur, et, in primis, quia in negotiis illis ad publicarum rerum moderamen spectantibus haud multum adolescentia ejus versata erat, imperitiae diffidentia quorundam animos invaserat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.23)
Reducem salvumque ex negotio tantorum periculorum repleto, cives ubique, et omni studio, gratiarum actione dignati sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.27)
Tempus satis diuturnum huic negotio conficiendo concessum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.11)
In hujus negotii inceptionem, literas ad " Γεοργιυμ Ωασηινγτονιυμ " miserunt, quas accipere renuit, eo quod, titulo, ordini debito, inscriptio carebat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.18)
Civitates, Gallorum societate animatae, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratae, segnius remissiusque agere caeperunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.11)
itemque decretum fit, ut, in sempiternam rei memoriam, columna marmorea Eboraci statueretur, societatem Galliam inter et Civitates foederatas Americanas posteris tradens.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.89)
Juvenibus quibusdam ingenuis sibi adscitis, Franklinius societates literarias plurimas instituit, quae Bostoniam, Eboracum Novum, aliasque ad urbes, paulatim serpsere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.14)
quod negotium sibi a Congressu creditum, mira facilitate, industria et prudentia confecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.18)
Haec Kentuckiensium petitio verbis liberrimis scripta erat, et, ni remedium tot tantisque incommodis et injuriis propositum fuerit, sese ab societate omni cum reliquis civitatibus Americanis discessuros praedicabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.17)
Hac de re, domino Morrisio, (qui Europam, quibusdam de causis, profectus fuerat,) negotium mandatumque dedit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.44)
Cupere et favere Gallis ob societatem antiquam Americani;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.15)
- Morrisio, legato apud Parisios Americano, negotium datum est ut Genelius a civibus suis revocetur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.3)
Morrisio, itaque, legato Americano, Lutetiae Parisiorum, tune temporis, degenti, negotium datum, ut Genetius a civibus Gallicis revocetur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION