라틴어 문장 검색

ad quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 114:1)
inde collegae scripsit ut militum novorum ei parti quae scripta in Histriam provinciam esset ediceret Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret quo minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 118:1)
contione adveniens de Manlio et habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 120:1)
consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 319:1)
celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissimis populis deductas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 125:1)
per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 517:1)
tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 523:1)
traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 272:1)
Consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:1)
victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:2)
laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 533:1)
Quoniam quotiens etiam parvo in altari sacelli rustici celebratur, Eucharistia quodam sensu semper celebratur in ara orbis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:9)
Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 5:1)
Ita nec deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolo- rem, et id celebrabitur in ecclesia, quod pie honesteque celebratur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:3)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION