라틴어 문장 검색

"quamquam Calydonius Oeneus et Parthaoniae, si dudum certus ad aures clamor iit, tibi iura domus, tu pande, quis Argos advenias, quando hae variis sermonibus horae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권230)
Solverat Hesperii devexo margine ponti flagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabat Oceani sub fonte comam, cui turba profundi Nereos et rapidis adcurrunt passibus Horae, frenaque et auratae textum sublime coronae deripiunt, laxant calidis umentia loris pectora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권158)
"non hoc statui sub tempore rebus occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas ultoresque alii:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권110)
"quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis, quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis, quae pacem magis hora velit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권95)
"- venisti tamen et miseris comes additus armis, et cum te tellus fatalisque hora vocaret, tu Tyrias acies adversaque signa vacasti sternere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권98)
alias nova suggere vires, Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo, fatalem populis ultro poscentibus horam admovet atra dies, Stygiisque emissa tenebris Mors fruitur caelo bellatoremque volando campum operit nigroque viros invitat hiatu, nil vulgare legens, sed quae dignissima vita funera, praecipuos annis animisque cruento ungue notat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권159)
Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 049)
Solet hora, quod multi anni abstulerint, reddere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 722)
Etiam illa hora qua adclamant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 7:2)
Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 4:2)
unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:13)
plurimae item breuitatis noctes aestate, et dies habet in bruma, hoc est sex solummodo aequinoctialium horarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:14)
cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima VIIII conpleat horas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:15)
Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere, ac daemonibus hostias offerre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:1)
Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION