라틴어 문장 검색

Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita et mores fuerant faciliores, Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetua constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:3)
At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:3)
Ait enim, qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri, omnesque mirari, sed cum attenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur, eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:7)
Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus sit alter eius sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 55:3)
cum scriptum ita sit si mihi filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:3)
Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:13)
Atque ita cum tres et viginti regnavisset annos, est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:3)
id autem nec nasci potest nec mori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 4:11)
Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:1)
iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:1)
moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:5)
apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 101:1)
Cyrus quidem haec moriens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 104:1)
quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:6)
feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION