라틴어 문장 검색

ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
abductis deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 437:3)
ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 575:2)
ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 580:1)
quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 597:1)
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 702:1)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 91:1)
tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 132:1)
cum velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 160:2)
nox certamina coepta oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 191:3)
perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore patrum, virtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 210:1)
qui ubi victore cum exercitu urbem inierunt, quia de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 263:1)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)
is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 326:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION