라틴어 문장 검색

at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:6)
qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:2)
Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].3)
Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:8)
At vos exiguo pecori, furesque lupique, Parcite:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 113)
Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat Obvia:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 218)
"Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 631)
Non ego te propter parco tibi, sed tua mater Me movet atque iras aurea vincit anus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 635)
Parcite, caelestes:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 93)
quod si militibus parces, erit hic quoque miles, ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 66)
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis duraque sortiti tertia regna dei.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 58)
fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 46:4)
hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:2)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION