라틴어 문장 검색

quod cum saepe fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere maluerunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5509)
praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut indico, aut mutat ultimam litteram, ut sufficio, aut perdit, ut coemo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6165)
teucrum sidona venire historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6192)
sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6198)
memoret quae sit fiducia capto] vel [ut] memor sit, quid in captivo victori liceat, vel 'quidve ferat memoret', id est quid afferat dicat, ut simpliciter accipiatur quod sequitur, quid illud sit quod ei fiduciam apud hostes capto pariat, ut putet a Troianis sibi esse parcendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 755)
adflictus suspendendum, ne videatur adflictum se dicere, quia in tenebris vitam trahebat, sed quia amicum perdiderit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 921)
et bene de peritura civitate 'conclamant' dixit, quia semper res perditae 'conclamatae' dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2332)
unde bene intulit 'inmemores caecique furore', tamquam quos dei perdiderant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2447)
et est nimiae iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6159)
periturae bene 'periturae' dixit, non 'perditae', quia adhuc posse videatur evadere per suam et Anchisae fugam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6601)
et ideo feminas et pueros clausos, quod imbellis esset aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere consueverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76115)
'voces' vero, quia 'iterumque iterumque vocavi'. avsus q. v. i. p. v.] [et] hic ostendit, et se fato evasisse, et fato coniugem perdidisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7684)
unde vento pulsus circumita maxima parte Siciliae Drepanum venit, ubi secundum Vergilium perdidit patrem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline pr10)
parce id est parce mihi, parce tibi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 413)
Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece κόρυσ galea dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1705)

SEARCH

MENU NAVIGATION