라틴어 문장 검색

" Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 11:2)
Non est ergo, quod ex illo voto vetere parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:2)
inter execrationes parentum crevimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:6)
Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)
Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:3)
Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:5)
Trahunt in pravum parentes, trahunt servi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:2)
M. Brutus in eo libro, quem περι` καθήκοντοσ inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:1)
Duc, o parens celsique dominator poli, Quocumque placuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 11:1)
interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:4)
Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:1)
parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:2)
Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:1)
abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi turpi spe illidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 12:3)
ergo ut per omnis liberos irem parens, coacta fatis gnata fert uterum gravem, me patre dignum, versa natura est retro:
(세네카, 아가멤논 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION