라틴어 문장 검색

non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras tibi causam traiciendi in Africam esse ut Hannibalem eo trahas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 637:2)
sin autem te classem obtinente, ea etiam velut pacato mari quibus non erat opus Hannibali tuta atque integra ab domo venerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 108:2)
cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha7)
Hasdrubal, qui cum exercitu novo Alpes transcenderat, ut se Hannibali iungeret, cum milibus hominum LVI caesus est, capta VCCCC M. Livi consulis ductu, sed non minore opera Claudi Neronis consulis, qui, cum Hannibali oppositus esset, relictis castris ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus Hasdrubalem circumvenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha15)
dum haec aguntur, Hannibal, iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, et Romani suum Hannibalem inquit habent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 257:2)
alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale - et ea vulgatior fama est - tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum extructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exequias celebrante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION