라틴어 문장 검색

genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)
inimica victrix imminet thalamis meis odioque nostri flagrat et pretium stupri iustae maritum coniugis poscit caput.
(세네카, 옥타비아 2:21)
qui nato suo praeferre potuit sanguine alieno satum genitamque fratris coniugem pactus sibi toris nefandis flebili iunxit face.
(세네카, 옥타비아 3:2)
miscuit coniunx viro venena saeva, cecidit atque eadem sui mox scelere nati;
(세네카, 옥타비아 3:12)
Respiciet ipse coniugem, Paelex vetat.
(세네카, 옥타비아 3:27)
amor perennis coniugis castae manet.
(세네카, 옥타비아 3:33)
fulgent caelo sidera Ledae, patrio residet Bacchus Olympo, deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor:
(세네카, 옥타비아 4:6)
sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores.
(세네카, 옥타비아 4:7)
Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, quam cum scelesti coniugis mente impia mens nostra, semper fratris extincti memor.
(세네카, 옥타비아 4:8)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
coniugem traxit suum natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.
(세네카, 옥타비아 5:6)
utinam falso credita perdat frustra totiens iactata fidem, nec nova coniunx nostri thalamos principis intret teneatque suos nupta penates Claudia proles;
(세네카, 옥타비아 5:9)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
exere vultus Acheronte tuos poenisque meis pascere, coniunx:
(세네카, 옥타비아 5:28)
tollantur hostes ense suspecti mihi, invisa coniunx pereat et carum sibi fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat.
(세네카, 옥타비아 7:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION