라틴어 문장 검색

De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 10:1)
Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:1)
Hanc mihi praesta curam, ut voluptatem, ut gloriam contemnam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:6)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)
Quae est enim virtus supervacua contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:2)
Tunc te admirare, cum contempseris necessaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:3)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:3)
Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 15:5)
dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 5:3)
nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 5:7)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:1)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
Sive enim non respuit, humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION