라틴어 문장 검색

formarum autem descriptiones inter se discriminibus his erunt notatae, uti, quae Graecorum habent usus, ex quadratis designentur, latina e paribus lateribus trigonorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장7)
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 624)
Quid notet in luna lune nota quidue notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat et radio lucis magis umbra diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:6)
'notat' autem, ut Tullius notat et designat oculis, id est diligenter intuetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5152)
Locum igitur accurate notabam, ad quem deduxeram pendulum, dein pendulo demisso notabam alia tria loca ad quae redibat in fine oscillationis primae, secundae ac tertiae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:9)
notatum a senatu in senatu sedere, ipsisque illis a quibus sit notatus aequari;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:2)
Dein pendulo ad locum primo notatum distracto ac dimisso, numerabam oscillationes quasi septuaginta & septem, donec pyxis ad locum secundo notatum rediret, totidemque subinde donec pyxis ad locum tertio notatum rediret, atque rursus totidem donec pyxis reditu suo attingeret locum quartum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION