라틴어 문장 검색

Agnoscere haec potestis, cantare quae solemus:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX3)
Hoc in se dictum debent illi agnoscere, Quorum privata servit utilitas sibi, Et meritum inane iactant imprudentibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo7)
Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.7)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
sensum quendam voluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis video superesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 12:2)
Omnibus ergo dandum est aliquid quod teneant, quod agnoscant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 13:2)
recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
quibus cognitis volui tantum te voluptatis absentem et studiorum nomine et meo capere, quantum praesens percipere potuisses.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 11:2)
Aequum est nos in amore tam mutuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:3)
quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Perge ut coepisti, virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 2:1)
Respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:5)
Agnosco crimen, amplector etiam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:1)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Summam te voluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere venandi non miror, cum historicorum more scribas numerum iniri non potuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION