라틴어 문장 검색

non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:9)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 3:1)
brevi illo tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:1)
quod facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis honor haberetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:4)
occidunt homines, tectum diruunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:10)
nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:11)
ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 3:9)
'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:1)
' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:2)
Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:1)
cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:2)
quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 22장 1:1)
. . tamen per vim factum esset, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:1)
nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION