라틴어 문장 검색

Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:5)
Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:9)
sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines χρησίμουσ appellant, id est tantum modo utilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:2)
Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates hominum indignorum sublevandas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:1)
dicamus igitur utilem insaniam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:1)
an tum quoque est utilis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:14)
utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:19)
At etiam aemulari utile est, obtrectare, misereri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:1)
illa autem altera ratio et oratio, quae simul et opinionem falsam tollit et aegritudinem detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus adhibenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:6)
est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere enumeratio eorum qui tulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:3)
scire autem nos oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:2)
Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:6)
Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:1)
366 26371 18 - utiles et naturales sunt sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.177)

SEARCH

MENU NAVIGATION