-
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)
-
nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 65:1)
-
nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 124:2)
-
nam iterationes quidem et ταυτολογίασ et περισσολογίασ, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:2)
-
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
-
rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis:
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 252:1)
-
nam est suus et in gestu modus, et vitanda, utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 274:2)
-
In iis quoque adhuc, qui constiterint sibi, vitandae insidiae;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:4)
-
quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:2)
-
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
-
ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 111:2)
-
periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 161:3)
-
Sed mittamus plura, ne in ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:3)
-
Ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio:
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 309:2)
-
vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:1)