라틴어 문장 검색

sunt enim ex terra homines non ut incolae atque habitatores sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 140:3)
primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:2)
Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:3)
Iam vero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 155:1)
quid de vitibus olivetisque dicam, quarum uberrumi laetissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:2)
Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:6)
vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:4)
Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:3)
unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum, alterum, quod positum est in praeceptis, quibus in omnis partis usus vitae conformari possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:2)
Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:5)
Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis scientiae cognitionisque versabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:8)
Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum, facere promissum quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit iustum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:1)
Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed [ut] vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 87:2)
licet enim mihi, M. fill, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:3)
Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION