라틴어 문장 검색

Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat:
(카이사르, 내란기, 1권 17:1)
Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur.
(카이사르, 내란기, 1권 18:7)
Cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit:
(카이사르, 내란기, 1권 22:9)
Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 42:1)
Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent.
(카이사르, 내란기, 1권 60:3)
etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem petant, capi posse.
(카이사르, 내란기, 1권 67:10)
Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent;
(카이사르, 내란기, 1권 70:3)
Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;
(카이사르, 내란기, 1권 70:9)
alterum, si Tarraconem peterent.
(카이사르, 내란기, 1권 73:3)
His provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt, ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur.
(카이사르, 내란기, 1권 74:5)
Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
(카이사르, 내란기, 1권 84:1)
Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:11)
quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt.
(카이사르, 내란기, 2권 7:5)
nonne sibi clam salutem fuga petivit?
(카이사르, 내란기, 2권 32:18)
sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis:
(카이사르, 내란기, 2권 32:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION