라틴어 문장 검색

Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:2)
Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:6)
solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:15)
in medium quaerebant ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:5)
vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:5)
sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:12)
sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:12)
Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:3)
alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:6)
nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore, terrae quem ferunt solutae, nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 43)
tu, frustra pius, heu non ita creditum poscis Quintilium deos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 246)
Quid dedicatum poscit Apollinem vates?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 311)
Poscimur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 321)
Quid bellicosus Cantaber et Scythes, Hirpine Quinti, cogitet Hadria divisus obiecto, remittas quaerere nec trepides in usum poscentis aevi pauca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 111)
num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae plenas aut Arabum domos, cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 125)

SEARCH

MENU NAVIGATION