라틴어 문장 검색

Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 22:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 1:1)
SPONSALIA in ea parte quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit De Dotibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 2:1)
Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 4:1)
Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:5)
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:1)
Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 9:1)
aliter ius civicae coronae negat concessum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:2)
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:1)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 12:1)
Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION