라틴어 문장 검색

qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 291:1)
impigreque ad edictum dictatoris praesto fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 295:4)
inde composite agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 296:1)
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 300:1)
legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 305:3)
luce prima iam circumvallati ab dictatore erant et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 307:1)
sub hoc iugum dictator Aequos misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 310:2)
sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:2)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:2)
ea ne impedirent tribuni dictatoris obstitit metus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:3)
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:2)
Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 775:3)
cum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum gerendum arcessitus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION