라틴어 문장 검색

Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Cristum. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:66)
Quippe satis extiterat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:5)
Hoc munere publico mirum in modum perfunctus est, quamvis, quippe qui admodum juvenis, ideoque rerum imperitus a nonnullis putabatur, et, in primis, quia in negotiis illis ad publicarum rerum moderamen spectantibus haud multum adolescentia ejus versata erat, imperitiae diffidentia quorundam animos invaserat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.23)
quippe qui in Pennsylvaniam propediem trajicere, ponte glaciali, confidebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.22)
Error iste, a Washingtonio, quippe qui multitudinis magnae speciem praebere avebat, consulto fovebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.27)
Stipendium, ut minus aequo, praesertim fide imminuta, illos edocuit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.45)
Washingtonii, igitur, consilio tandem probato, ab incepto destiterunt, quippe quod plus laboris et periculi, quam gloriae aut fructus ullius, habiturum esset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.73)
quippe qui, Washingtonium Eboracum novum e vestigio adorturum, verebatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.39)
quippe qui, sine claris ullis natalibus, animi tantummodo vi quadam, claritudinem summam est assecutus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.26)
Washingtonium stupebant, major altiorque qui privatus videbatur, (quippe qui imperium libentissime deposuerat, cum tenere facillime potuisset) quam quum exercitum victorem imperator duceret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.19)
Plu rima alia mala exitium libertati Americanae minitabantur, eo, praesertim, tempore, quo reipublicae Americanae gubernacula sumpsit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.82)
Ante Kentuckiensium petitionem praesidi Congressuique oblatam, Washingtonius, (quippe qui incolarum occidentalium aegrimoniam solicitudinemque probe cognoverat,) virum inclytum Thomam Jeffersonium jussit, ut Reipublicae Kentuckiensis gubernatorem certorem faceret, sese omni ratione laborare et niti, ut, Kentuckienses, sine molestia aut impedimento ullo, eo flumine uterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.20)
Britannos quippe civitatum foederatarum Americanarum magnitudinis crescentis zelotypos esse, Americani autumabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.23)
quippe, Galli, eo tempore, rerum suarum satagebant, et Americani omnia quam bellum malebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.58)
Nos, autem, a praejudicio omni procul amoti, et veritatem tantummodo indagantes, eum minime crudelem, (quippe qui imperium tantum tot in gentes haberet,) extitisse autumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.167)

SEARCH

MENU NAVIGATION