라틴어 문장 검색

praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:1)
Libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 178:1)
non ausus insequi cedentes Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 215:3)
hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 240:1)
Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 242:1)
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 243:1)
consules Marcellus retro unde venerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 250:1)
Marcellum ab gerundis rebus valetudo adversa Nolae tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 254:2)
et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad communita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 255:1)
Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur morsque tyranni duces magis inpigros dedisset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 265:1)
postero die comitia praetoribus creandis habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 296:3)
ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 301:1)
itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:2)
afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 314:1)
proditus deinde ab eis qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 322:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION