라틴어 문장 검색

et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 38:1)
praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 51:1)
tum de exercitibus consulum praetorumque actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 77:1)
praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam alter Bruttios provinciam obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 79:1)
M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti propraetor in Sardiniam traiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 81:1)
vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 99:1)
his litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut praetori scriberet ut,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 104:1)
litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 123:1)
nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 131:1)
decemviri ex libris res divinas easdem quae proxime secundum id prodigium factae essent imperarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 131:2)
ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 132:1)
qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 208:1)
pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 210:1)
praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 222:2)
id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 226:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION