라틴어 문장 검색

omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:4)
pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:4)
Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:2)
Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:9)
Faeneratorem non fugat a foro decoctor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:5)
Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:3)
Inlustrium fluminum per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte vestri sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:4)
Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:5)
Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:3)
Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:1)
Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:10)
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:2)
lex alia solio est, alia privato in toro.
(세네카, 아가멤논 6:4)
Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra curiam morantibus senatoribus non licere sententiam dicere nec disputare.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:1)
Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω και` ὀπίσσω. Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION