라틴어 문장 검색

senatus quo die primum est in Capitolio consultus decrevit ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 403:1)
prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 131:1)
ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae tam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:2)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)
postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem ilia abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 34:2)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 230:2)
simplicem suam orationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 422:1)
haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 547:1)
consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 238:1)
adeo nihil motum ex antiquo probabile est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 614:2)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)
et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 404:1)
Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 53:2)
alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 645:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION