라틴어 문장 검색

quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 24:2)
quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 27:3)
iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 29:3)
Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:1)
Haec igitur Epicuri non probo, inquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:1)
aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:1)
quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:2)
unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta permulta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:9)
nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:10)
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 37:2)
ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:3)
Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:1)
hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION