라틴어 문장 검색

cum adversus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha32)
interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 77:1)
fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 333:2)
hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 469:1)
quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 693:1)
castigati fortium statim virorum opera edebant, tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 698:2)
"etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum vestrum processi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:2)
magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 797:3)
Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 802:2)
nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa , novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 326:1)
adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum prope perditis rebus servabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 495:2)
pudor primo tenuit effusos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 258:1)
- et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 407:1)
itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:2)
deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa quae fugerant velut caeci ruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 170:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION