라틴어 문장 검색

Reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:5)
addidit, ut satyri celatus imagine pulchram Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu, Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:5)
"Adveniens equidem modo gaudia cepi, cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus obvia processit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:8)
Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 56:8)
Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:20)
Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit gravidis oneratos messibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:3)
Nomine siqua suo fando pervenit ad aures Deianira tuas - quondam pulcherrima virgo multorumque fuit spes invidiosa procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:5)
Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:19)
Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, gratus erat, Cyparisse, tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:7)
Pronus erat Titan inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 32:2)
"Pulchros, regina, piosque pone metus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 46:2)
Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
Nunc videor debere tui praeconia rebus Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:18)
Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 23:3)
Ecce facit mediis natas Orione Thebis, agmen femineum, iugulo dare pectus aperto, illas demisso per inertia vulnera telo pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari, tum de virginea geminos exire favilla, ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos nominat, et cineri materno ducere pompam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION