라틴어 문장 검색

ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 701:2)
legati ab Ardea Romam venerunt, ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 77:1)
Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 176:2)
ibi prolatae in annum res, decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Veiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Veiis fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 267:1)
queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 269:2)
aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 315:3)
eius iniuria queri suos honore deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 475:3)
quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam, cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 618:1)
eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum novi coloni adscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 320:1)
qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 21:2)
idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:2)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
adversus singula cum respondere haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 448:1)
et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur, et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 462:1)
haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et complexus filium, plurimis cum lacrimis agebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 481:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION