라틴어 문장 검색

urbanas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudii, M. Valerii, Q. Fulvi fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanae legiones essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 411:1)
qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 482:1)
Itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 532:3)
per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme navium Regii stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 536:1)
postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto debitas ex foedere exigendo, classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 540:1)
prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 573:2)
hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copias - erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites - Hiberum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 605:1)
continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:1)
catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 662:2)
quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 684:2)
capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 685:2)
dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso in agrum Uticensem escensionem fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 64:1)
additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae naves quas P. Scipio ex Hispania misisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:2)
Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 349:2)
una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 353:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION