라틴어 문장 검색

hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 250:1)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:3)
Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:1)
Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:1)
Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 19:2)
licuit pudicos coniugis quondam toros et sceptra casta vidua tutari fide - periere mores ius decus pietas fides et qui redire cum perit nescit pudor;
(세네카, 아가멤논 3:4)
Vidimus patriam ruentem nocte funesta, cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes, non illa bello victa, non armis, ut quondam, Herculea cecidit pharetra.
(세네카, 아가멤논 11:11)
Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS, tunc Germanici gener, et praetextatus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:1)
Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
(세네카, 행복론, Liber II 85:3)
Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum.
(세네카, 행복론, Liber II 120:1)
Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ?
(세네카, 행복론, Liber IV 143:2)
Patri eius Germanico datum, avo pro- avoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 148:6)
Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION