라틴어 문장 검색

Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae adparent terrae, caelum undique et undique pontus, tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:1)
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:6)
Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:13)
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:15)
Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae decurrere iugis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:14)
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:9)
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:3)
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:4)
At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troa Criniso conceptum flumine mater quem genuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 2:1)
Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:11)
Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:9)
At matres primo ancipites oculisque malignis ambiguae spectare rates miserum inter amorem praesentis terrae fatisque vocantia regna, cum dea se paribus per caelum sustulit alis, ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:23)
cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici "O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:7)
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:10)
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION