라틴어 문장 검색

Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a praeda revertentibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:1)
Hoc modo Hludowico ad sua reverso, Hludowicus et Karlomannus reges Ambianis cum suis fidelibus veniunt, ibique Franci inter eos dividunt, dataque est pars Franciae et omnis Neustria Hludowico, Karlomanno vero Aquitania atque pars Burgundiae necnon et Gothtia;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 11:1)
Karolus vero rex de nocte consurgens, ignorantibus Hludowico et Karlomanno, igne sua castra concremavit, atque ita revertitur in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:8)
Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:5)
Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:7)
Karlomannus Compendio palatio petiit, et Nortmanni Condato ad naves reversi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:6)
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:1)
Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:5)
Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:9)
Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:4)
Karolus cum suis reversus in Francia;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:9)
Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:6)
Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:9)
A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:3)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION