라틴어 문장 검색

ex eis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:2)
inlustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:4)
neque enim si nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi si refellemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:2)
'An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pigneribus terreri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:3)
Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc praesertim munus putem diutius posse debere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:1)
Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 78:1)
Ita me existimari scio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:5)
An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:2)
Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:2)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)
testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis ex reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:2)
quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:4)
Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:5)
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:8)
Qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION