라틴어 문장 검색

Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne, Sidera luce domat, precellit mella sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:17)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Annis in ingressu multi sistuntur et ultra Non patet accessus, qui dulces fluminis undas Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:22)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Multus in hunc annem populus descendit et altis Consepelitur aquis tumidoque impellitur anne.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:5)
cum regnet homo proscribitur illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:10)
Is scelerum turbo, uiciorum turba, malorum Conuentus, numerosa lues et publica pestis Tartareas ruit in sedes, ubi regnat Herinis, Imperat Alecto, leges dictante Megera.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:2)
incestus aberit, regnante pudore?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:4)
Pugna cadit, cedit iuueni Victoria, surgit Virtus, succumbit Vicium, Natura triumphat, Regnat Amor, nusquam Discordia, Fedus ubique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:3)
Floriger horrentem Zephyrus laxaverat annum, Exstinguens Boreae praelia pace sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:1)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Hujus in facie nulla femineae mollitiei vestigia resultabant, sed sola virilis dignitatis regnabat auctoritas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:4)
Illic in Turno fulmen audaciae, vigor regnat in Hercule.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:11)
Hic sacerdos, aliquot annis ante hujus viae initium causa orationis, Hierosolymam profectus est, ubi in oratorio Dominici sepulcri (proh dolor!)
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:1)
Eodem anno, aestatis tempore inchoante quo Petrus et Godescalcus congregato exercitu praecesserant, postmodum ex diversis regnis et terris scilicet e regno Franciae, Angliae, Flandriae, Lotharingiae gens eopiosa et innumerabilis Christianorum, igne divini amoris flagrans, et crucis signo suscepto, undique incessanter per turmas suas confluebant cum omni supellectile et substantia rerum et instrumentis armorum, quibus Jerusalem profiscentes indigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION