라틴어 문장 검색

quare vitandum videtur hoc vitium et avertendum, ne fiat quod in multis civitatibus usu solet venire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장6)
Novitas populum cum avertisset, conspexit eum Alexander.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말7)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura, umore autem et terreno est spisse solidata, non habet spatia foraminum, qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab eo sibi cito noceri, propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in navibus aut supra abiegnas rates conlocatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장51)
hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장15)
Displuviata autem sunt, in quibus deliquiae arcam sustinentes stillicidia reiciunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장6)
cum ergo per bituminosam terram vis erumpit aquae, secum extrahit et, cum sit egressa extra terram, secernitur et ita reicit ab se bitumen.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장38)
Ita in medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in balneas vectigal quotannis populo praestent, ex quibus tertio in domus privatas, ne desit in publico, non enim poterint avertere, cum habuerint a capitibus proprias ductiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장7)
ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장15)
avertit pro 'avertitur'. et est figura creberrima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1045)
et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc 'avertit' pro avertitur, et insinuat pavor pro insinuatur, et nox umida caelo praecipitat pro praecipitatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1049)
reice capellas 'reice ca' proceleumaticus est pro da- ctylo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 966)
inbellem avertis id est avertendo reddis inbellem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1721)
aut 'inertia', dum occiduntur, ut inbellem avertis Romanis arcibus Indum, hoc est avertendo ostendis inbellem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3642)

SEARCH

MENU NAVIGATION