라틴어 문장 검색

Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:3)
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:2)
dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:2)
Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:1)
Seneca Lucilio suo salutem Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 231)
Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:7)
Seneca Lucilio suo salutem Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 241)
Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 10:1)
Pluma tenebatur, quam remisit et fugit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:3)
Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 3:3)
cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:4)
Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:4)
Non dubito, quin paratus sit et paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:3)
in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:9)
hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam, qua rectum probari solet, flectes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION