라틴어 문장 검색

Ibat Apollo omnia longaevo similis, vocemque coloremque et crinis albos et saeva sonoribus arma, atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:8)
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:1)
Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:7)
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:21)
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:3)
saevae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcae fila legunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:11)
"Quid me erepto, saevissime, nato terres?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:5)
"Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:8)
ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:8)
ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 11:2)
tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:6)
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:2)
Interea Turnum in silvis saevissimus implet nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:1)
Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:3)
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis adventumque pedum flatusque audivit equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION