라틴어 문장 검색

et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:1)
Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:2)
perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:7)
mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:6)
item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:10)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)
possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:1)
velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 28:2)
videamus, qui dicendi sint beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 28:5)
neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:2)
at si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum fore, cum vel in omnibus is uno tempore esse possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:8)
non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:1)
cui etiam, si dis placet, videtur semper sapiens beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:3)
verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum , ut totum hoc beate vivere in una virtute poneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:5)
quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens - quam sibi conveniat, ipse viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION